![]()
(pagina in rifacimento)
Benedictus Dòminus, Deus Israel:
quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
Et erexit cornu salutis nobis,
in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:
Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham
patrem nostrum, daturum se nobis;
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum
liberati, serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis:
praebis enim ante faciem Domini, parare vias ejus:
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus:
in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri:
in quibus visitavit nos, oriens, ex alto.
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis
sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio et nunc et semper,
et in saecula saeculorum. Amen
Miserere
Miserere, miserere, mei, Deus, | ![]() |